- ALCIBIADES
- ALCIBIADESImperator Atheniensis fuit, summô locô natus, naturaeque et ingenii donis excellentibus exornatus: rursus vero omni vitiorum genere deformatus; nisi quantum eum ab illis retraxit disciplina Socratis, cui se erudiendum tradidit. Vitam eius prolixe descripsit Plutarchus Graece; Latine vero perquam eleganter Corn. Nepos. Vide etiam Thucyd l. 5. 6. 7. 8. Xenoph. Hellen. l. 1. Theopomp. etc. Hic Alcibiades in ludum quendam ingressus, cum apud magistrum Iliada Homeri postulatam non invenisset, alapam ei impegit satis duram; atque eum imperitum esse, et similes sui pueros efficere dixit. Mortem eius, quod attinet, de ea sic Iustin. l. 5. c. 8. Quem (Alcibiadem) cum profectum ad Artaxerxem Persarum Regem comperissent, citatô itinere miserunt, qui eum inter ciperent: a quibus occupatus, cum occidi aperte non posset, vivus in cubiculo, in quo dormiebat, crematus est. Contra vero habent Plut. et Corn. Nepos, in eius vita, ut iam vidit Clar. Berneggerus. ibi. Verba Cornelii l. 7. c. 11. in mendo cubant. Illi cum eum ferrô aggredi non auderent, noctu ligna contulerunt, circa domum samenam, in qua quiescebat, eam succenderunt, etc. Non attinet virorum doctorum super hunc locum coniecturas apponere. Lege, circa domum Sanisenam. Sanisene autem locus est in consinio Phrygiae et Galatiae. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.